Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 1: Versus 9

Ozias autem.Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum.Ezechias.Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis:Nolite timere.Ezechiae cum esset sine liberis dictum est:Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vivesIsa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebatIbid. 38.:Non videbo Dominum Deum,item,non aspiciam hominem ultra,etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.
(* Traductions européennes)